King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - 1CHRONICLES 11
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FACEBOOK - GR FORUMS - GODRULES ON YOUTUBE    


    11:1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

    11:2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

    11:3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

    11:4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

    11:5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

    11:6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

    11:7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

    11:8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

    11:9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

    11:10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

    11:11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

    11:12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

    11:13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

    11:14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

    11:15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

    11:16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

    11:17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

    11:18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

    11:19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

    11:20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

    11:21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

    11:22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

    11:23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

    11:24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

    11:25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

    11:26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

    11:27 Semmoth Arorites Helles Phallonites

    11:28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

    11:29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

    11:30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

    11:31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

    11:32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

    11:33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

    11:34 Ahiam filius Sachar Ararites

    11:35 Eliphal filius Ur

    11:36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites

    11:37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

    11:38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

    11:39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

    11:40 Iras Iethreus Gareb Iethreus

    11:41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli

    11:42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

    11:43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

    11:44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

    11:45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

    11:46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.