Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our Store



  • LATIN VULGATE - 1CHRONICLES 18


    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    Verse Master Bible Library
    Bible Library
    Forex Currency Trading Software
    Forex Trading
    Low Priced Items
    Store Items
    KJV NT/OT Audio Bible
    Audio Bible
    Powerseller Ebook Business
    eBook Business

    18:1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim

    18:2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera

    18:3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten

    18:4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi

    18:5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum

    18:6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat

    18:7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem

    18:8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea

    18:9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba

    18:10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer

    18:11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech

    18:12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia

    18:13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat

    18:14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo

    18:15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis

    18:16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba

    18:17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.