Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - 1CHRONICLES 26
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    26:1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

    26:2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus

    26:3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus

    26:4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus

    26:5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus

    26:6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

    26:7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

    26:8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

    26:9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo

    26:10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem

    26:11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim

    26:12 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

    26:13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum

    26:14 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

    26:15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium

    26:16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

    26:17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

    26:18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas

    26:19 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari

    26:20 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum

    26:21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli

    26:22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini

    26:23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

    26:24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris

    26:25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith

    26:26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

    26:27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

    26:28 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius

    26:29 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos

    26:30 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

    26:31 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad

    26:32 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.