Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our Store



  • LATIN VULGATE - COLOSSIANS 2


    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    Verse Master Bible Library
    Bible Library
    Forex Currency Trading Software
    Forex Trading
    Low Priced Items
    Store Items
    KJV NT/OT Audio Bible
    Audio Bible
    Powerseller Ebook Business
    eBook Business

    2:1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

    2:2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

    2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

    2:4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

    2:5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

    2:6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

    2:7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

    2:8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

    2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

    2:10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

    2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

    2:12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

    2:13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

    2:14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

    2:15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

    2:16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

    2:17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

    2:18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

    2:19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

    2:20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

    2:21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

    2:22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

    2:23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.