Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - EPHESIANS 1
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu

    1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

    1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

    1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

    1:5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

    1:6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

    1:7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

    1:8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

    1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo

    1:10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

    1:11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

    1:12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo

    1:13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

    1:14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

    1:15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

    1:16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis

    1:17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius

    1:18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

    1:19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius

    1:20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

    1:21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro

    1:22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

    1:23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.