King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - ISAIAH 24
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FB - TWITTER - GR VIDEOS - GR FORUMS - GR YOUTUBE    



    24:1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius

    24:2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

    24:3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

    24:4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae

    24:5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum

    24:6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci

    24:7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde

    24:8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae

    24:9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

    24:10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte

    24:11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae

    24:12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

    24:13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

    24:14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari

    24:15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

    24:16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt

    24:17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae

    24:18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

    24:19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra

    24:20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

    24:21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram

    24:22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

    24:23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.