King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - ISAIAH 33
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FB - TWITTER - GR VIDEOS - GR FORUMS - GR YOUTUBE    



    33:1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

    33:2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

    33:3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes

    33:4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

    33:5 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

    33:6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

    33:7 ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

    33:8 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

    33:9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

    33:10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

    33:11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

    33:12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

    33:13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

    33:14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

    33:15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

    33:16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

    33:17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

    33:18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

    33:19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

    33:20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

    33:21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

    33:22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

    33:23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

    33:24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.