King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - ISAIAH 38
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FB - TWITTER - GR VIDEOS - GR FORUMS - GR YOUTUBE    



    38:1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives

    38:2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum

    38:3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno

    38:4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens

    38:5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos

    38:6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam

    38:7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est

    38:8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat

    38:9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua

    38:10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

    38:11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit

    38:12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

    38:13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

    38:14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

    38:15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

    38:16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me

    38:17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

    38:18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam

    38:19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

    38:20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

    38:21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur

    38:22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.