Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our Store



  • LATIN VULGATE - ISAIAH 62

    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    Verse Master Bible Library
    Bible Library
    Forex Currency Trading Software
    Forex Trading
    Low Priced Items
    Store Items
    KJV NT/OT Audio Bible
    Audio Bible
    Powerseller Ebook Business
    eBook Business

    62:1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur

    62:2 et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit

    62:3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui

    62:4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

    62:5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

    62:6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis

    62:7 et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra

    62:8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

    62:9 quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis

    62:10 transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

    62:11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

    62:12 et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.