King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - JOSHUA 15
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FACEBOOK - GR FORUMS - GODRULES ON YOUTUBE    


    15:1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

    15:2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

    15:3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

    15:4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

    15:5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

    15:6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

    15:7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

    15:8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

    15:9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

    15:10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

    15:11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

    15:12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis

    15:13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

    15:14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach

    15:15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum

    15:16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem

    15:17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem

    15:18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

    15:19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius

    15:20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas

    15:21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur

    15:22 et Cina et Dimona Adeda

    15:23 et Cedes et Asor Iethnan

    15:24 Zif et Thelem Baloth

    15:25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor

    15:26 Aman Same et Molada

    15:27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth

    15:28 et Asersual et Bersabee et Baziothia

    15:29 Bala et Hiim Esem

    15:30 et Heltholad Exiil et Harma

    15:31 Siceleg et Medemena et Sensenna

    15:32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum

    15:33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena

    15:34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim

    15:35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca

    15:36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum

    15:37 Sanan et Adesa et Magdalgad

    15:38 Delean et Mesfa et Iecthel

    15:39 Lachis et Bascath et Aglon

    15:40 Thebbon et Lehemas et Chethlis

    15:41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum

    15:42 Labana et Aether et Asan

    15:43 Ieptha et Esna et Nesib

    15:44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum

    15:45 Accaron cum vicis et villulis suis

    15:46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius

    15:47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius

    15:48 et in monte Samir et Iether et Soccho

    15:49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir

    15:50 Anab et Isthemo et Anim

    15:51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum

    15:52 Arab et Roma et Esaan

    15:53 Ianum et Bethafua et Afeca

    15:54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum

    15:55 Maon et Chermel et Zif et Iotae

    15:56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe

    15:57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum

    15:58 Alul et Bethsur et Gedor

    15:59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum

    15:60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum

    15:61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha

    15:62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum

    15:63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.