King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - LUKE 10
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FACEBOOK - GR FORUMS - GODRULES ON YOUTUBE    


    10:1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus

    10:2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

    10:3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos

    10:4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis

    10:5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui

    10:6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur

    10:7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum

    10:8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis

    10:9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei

    10:10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite

    10:11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

    10:12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati

    10:13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

    10:14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis

    10:15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris

    10:16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

    10:17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo

    10:18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

    10:19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit

    10:20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis

    10:21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te

    10:22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

    10:23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis

    10:24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

    10:25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo

    10:26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis

    10:27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

    10:28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

    10:29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus

    10:30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto

    10:31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit

    10:32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit

    10:33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est

    10:34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit

    10:35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi

    10:36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones

    10:37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

    10:38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam

    10:39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

    10:40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet

    10:41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima

    10:42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.