King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - LUKE 14
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FACEBOOK - GR FORUMS - GODRULES ON YOUTUBE    


    14:1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum

    14:2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum

    14:3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare

    14:4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit

    14:5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati

    14:6 et non poterant ad haec respondere illi

    14:7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos

    14:8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo

    14:9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere

    14:10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus

    14:11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

    14:12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio

    14:13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos

    14:14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum

    14:15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei

    14:16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos

    14:17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia

    14:18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum

    14:19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum

    14:20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire

    14:21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc

    14:22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est

    14:23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

    14:24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam

    14:25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos

    14:26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus

    14:27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

    14:28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum

    14:29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei

    14:30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare

    14:31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se

    14:32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt

    14:33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

    14:34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur

    14:35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.