Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our Store



  • LATIN VULGATE - LUKE 3


    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    Verse Master Bible Library
    Bible Library
    Forex Currency Trading Software
    Forex Trading
    Low Priced Items
    Store Items
    KJV NT/OT Audio Bible
    Audio Bible
    Powerseller Ebook Business
    eBook Business

    3:1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha

    3:2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto

    3:3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

    3:4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

    3:5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

    3:6 et videbit omnis caro salutare Dei

    3:7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira

    3:8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

    3:9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur

    3:10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus

    3:11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat

    3:12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus

    3:13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis

    3:14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

    3:15 existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus

    3:16 respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

    3:17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili

    3:18 multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum

    3:19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes

    3:20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere

    3:21 factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum

    3:22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi

    3:23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli

    3:24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph

    3:25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae

    3:26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda

    3:27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri

    3:28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her

    3:29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi

    3:30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim

    3:31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David

    3:32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson

    3:33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae

    3:34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor

    3:35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale

    3:36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech

    3:37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan

    3:38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.