Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our Store



  • LATIN VULGATE - MARK 14


    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    Verse Master Bible Library
    Bible Library
    Forex Currency Trading Software
    Forex Trading
    Low Priced Items
    Store Items
    KJV NT/OT Audio Bible
    Audio Bible
    Powerseller Ebook Business
    eBook Business

    14:1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent

    14:2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

    14:3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius

    14:4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est

    14:5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam

    14:6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me

    14:7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis

    14:8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam

    14:9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius

    14:10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis

    14:11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet

    14:12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha

    14:13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum

    14:14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem

    14:15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis

    14:16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha

    14:17 vespere autem facto venit cum duodecim

    14:18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum

    14:19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego

    14:20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino

    14:21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille

    14:22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum

    14:23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes

    14:24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur

    14:25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

    14:26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum

    14:27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves

    14:28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam

    14:29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego

    14:30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus

    14:31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant

    14:32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem

    14:33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere

    14:34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

    14:35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora

    14:36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu

    14:37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare

    14:38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma

    14:39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens

    14:40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei

    14:41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum

    14:42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est

    14:43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus

    14:44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite

    14:45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum

    14:46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum

    14:47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam

    14:48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me

    14:49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae

    14:50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt

    14:51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum

    14:52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis

    14:53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores

    14:54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

    14:55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant

    14:56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant

    14:57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes

    14:58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo

    14:59 et non erat conveniens testimonium illorum

    14:60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his

    14:61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

    14:62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

    14:63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes

    14:64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

    14:65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant

    14:66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis

    14:67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras

    14:68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit

    14:69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est

    14:70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es

    14:71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis

    14:72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.