King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - MATTHEW 22
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FB - TWITTER - GR VIDEOS - GR FORUMS - GR YOUTUBE    



    22:1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens

    22:2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo

    22:3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire

    22:4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias

    22:5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

    22:6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt

    22:7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit

    22:8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni

    22:9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias

    22:10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium

    22:11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

    22:12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit

    22:13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

    22:14 multi autem sunt vocati pauci vero electi

    22:15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone

    22:16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum

    22:17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non

    22:18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae

    22:19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium

    22:20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio

    22:21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

    22:22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt

    22:23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum

    22:24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo

    22:25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo

    22:26 similiter secundus et tertius usque ad septimum

    22:27 novissime autem omnium et mulier defuncta est

    22:28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam

    22:29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei

    22:30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo

    22:31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis

    22:32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium

    22:33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius

    22:34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum

    22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum

    22:36 magister quod est mandatum magnum in lege

    22:37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua

    22:38 hoc est maximum et primum mandatum

    22:39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum

    22:40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae

    22:41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus

    22:42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David

    22:43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens

    22:44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

    22:45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

    22:46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.