Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - PSALMS 77
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    77:1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei

    77:2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio

    77:3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis

    77:4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit

    77:5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis

    77:6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis

    77:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant

    77:8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius

    77:9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli

    77:10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare

    77:11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

    77:12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos

    77:13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem

    77:14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis

    77:15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa

    77:16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas

    77:17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso

    77:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis

    77:19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto

    77:20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo

    77:21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel

    77:22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius

    77:23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit

    77:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis

    77:25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam

    77:26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum

    77:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata

    77:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum

    77:29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

    77:30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum

    77:31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit

    77:32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius

    77:33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione

    77:34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum

    77:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est

    77:36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

    77:37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius

    77:38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam

    77:39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens

    77:40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso

    77:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt

    77:42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis

    77:43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos

    77:44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent

    77:45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos

    77:46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae

    77:47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina

    77:48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni

    77:49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos

    77:50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit

    77:51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham

    77:52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto

    77:53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare

    77:54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis

    77:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel

    77:56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

    77:57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum

    77:58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt

    77:59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel

    77:60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus

    77:61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici

    77:62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit

    77:63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae

    77:64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur

    77:65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino

    77:66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis

    77:67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit

    77:68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

    77:69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula

    77:70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum

    77:71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam

    77:72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.