Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - SONG OF SOLOMON 4
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    4:1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad

    4:2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

    4:3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet

    4:4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

    4:5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis

    4:6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis

    4:7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te

    4:8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

    4:9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui

    4:10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

    4:11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

    4:12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

    4:13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

    4:14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis

    4:15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano

    4:16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.