King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - ZECHARIAH 13
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FACEBOOK - GR FORUMS - GODRULES ON YOUTUBE    


    13:1 in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae

    13:2 et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra

    13:3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit

    13:4 et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur

    13:5 sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea

    13:6 et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me

    13:7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

    13:8 et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea

    13:9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.