King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - JOSHUA 11
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - FACEBOOK - GR FORUMS - GODRULES ON YOUTUBE    


    11:1 quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph

    11:2 ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare

    11:3 Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe

    11:4 egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis

    11:5 conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel

    11:6 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conbures

    11:7 venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos

    11:8 tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias

    11:9 fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit

    11:10 reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat

    11:11 percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio

    11:12 et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini

    11:13 absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit

    11:14 omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis

    11:15 sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi

    11:16 cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria eius

    11:17 et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit

    11:18 multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos

    11:19 non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit

    11:20 Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi

    11:21 in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit

    11:22 non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt

    11:23 cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.