King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - JOSHUA 12
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE    



    12:1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem

    12:2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon

    12:3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga

    12:4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos

    12:5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon

    12:6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse

    12:7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas

    12:8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus

    12:9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus

    12:10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus

    12:11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus

    12:12 rex Eglon unus rex Gazer unus

    12:13 rex Dabir unus rex Gader unus

    12:14 rex Herma unus rex Hered unus

    12:15 rex Lebna unus rex Odollam unus

    12:16 rex Maceda unus rex Bethel unus

    12:17 rex Thaffua unus rex Afer unus

    12:18 rex Afec unus rex Saron unus

    12:19 rex Madon unus rex Asor unus

    12:20 rex Someron unus rex Acsaph unus

    12:21 rex Thenach unus rex Mageddo unus

    12:22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus

    12:23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus

    12:24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.